- GLAPHYRAE
- GLAPHYRAEAlexandri Cappadocum Regis filia, nupsit primum Alexandro, fratri Archelai, deinde Iubae Maurorum Regi.tandem ipsi etiam Archelao, qui contra legem, Mariam priotem uxorem dimisit: Praeterea susceperat ex Glaphyra filios Alexander nuius Archelai frater, quare apparuit uxori in somniis exprobrans ei in haec verba: Nunc confirmas proverbium, fidem mulieribus non habendam. Nonne mihi iureiurando constricta es, et iugali foedere virgo sociata? Post suscepros etiam filios (cara pignora) amoris nostri oblita es, iterum nubens, imo tertio, atque cum meo fratre, numquam tamen ego tui obliviscar: quin liberabo te opprobriis, et efficiam, ut mea sicut fuisti, in peretuum sis; ac post paucos dies haec obiit. Ioseph. l. 17. c. 19.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.